monumenta.ch > Otto Frisingensis > bsbClm1003.211 > 14
Ambrosius, De apologia David, § 13 <<<     >>> § 15

§ 14 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 quid igitur obstat, quominus etiam Bersabee sancto Dauid in figura sociata fuisse credatur, ut significaretur congregatio nationum, quae non erat Christo legitimo quodam fidei copulata conubio, quod auersarus quibusdam foret uestibulis in eius gratiam praeter legis ingressura praescriptum, in qua nuda mentis sinceritas et aperta simplicitas lauacri iustificante mysterio ueri Dauid et regis aeterni mentem transduceret, lacesseret caritatem? merito uenit occultus et qui falleret principem mundi tamquam Uri illum, qui interpretatione dicitur lumen meum, transfigurantem se in angelum lucis.
2 uenit inquam in hunc mundum et uenit occultus, tamquam adulter intrauit, ut ius legitimum uindicaret.